W uroczystość św. Franciszka z Asyżu, 4 października 2020 r., o godz. 12 czasu lokalnego (godz. 11 czasu polskiego), w katedrze Niepokalanego Poczęcia NMP w Moskwie, nasz współbrat, o. Nikolai Gennadevich Dubinin został wyświęcony na biskupa.

Uroczystości przewodniczył abp Paolo Pezzi, metropolita archidiecezji Matki Bożej w Moskwie. 

47-letni franciszkanin z Zakonu Braci Mniejszych Konwentualnych urodził się w Rosji, ale ma polskie korzenie. Od 20 lat jest kapłanem. Jako największe wyzwanie swojej nowej posługi wskazuje nawrócenie duszpasterskie i konieczność większej misyjności.

Liturgia była transmitowana na żywo w Internecie:

Nominacja Ojca Świętego Franciszka:

Franciscus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Nicolao Gennadievich Dubinin Ordinis fratrum Minorum Conventualium sodali, hactenus in hoc Ordine Guardiano Conventus Sancti Antonii Thaumaturgi Petroburgi, constituto Auxiliari archidioecesis Moscoviensis Matris Dei atque nominato episcopo titulari Aquensis in Byzacena, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Mirum maximum Dei est miserecors caritas, cuncta tollens peccata per supremum Christi Crucis sacrificium. Nam Ipse omnes homines vult salvos fieri et ab agnitionem veritatis venire (1Tim. 2,4), quapropter ubique continuo mittit operarios ad evangelizationis opus prosequendum.

Cum ergo ad Christi fidelium salutem animarum facilius consequendam venerabilis frater Paulus Pezzi, F.S.C.B., archiepiscopus Metropolita Moscoviensis Matris Dei, humiliter postulaverit, ut sibi Episcopus Auxiliaris concederetur, Nos eius petitionem accipimus.

Ad hoc ministerium explendum te idoneum esse putamus, dilecte fili, qui in catholica fide recte edoctus, sacerdotalibus victibus rerumque agendarum peritia enites.

De consilio igitur Secretariae status et Congregationis pro Episcopis, pro Apostolica Nostra auctoritate te Episcopum Sedis titularis Aquensis in Byzacena nominamus simulque Auxiliarem metropolitanae Ecclesiae Moscoviensis Matris Dei, perinde aс canonibus iuris canonici statuitur.

Ad ordinationem tuam, quod attinet, permittimus, ut eam a quolibet Catholico Episcopo accipias, secundum liturgicas praescriptiones; prius tamen tuum erit fidei professionem rite facere atque iusiurandum fidelitatis atque Nos Nostrosque Succesores nuncupare.

Denique, dilecte fili, Spiritum Sanctum precamur, ut gratia sua, intercedentibus Deipara Beatissima Virgine Maria et Sanctis Francisco, Antonio ac Nicolao, navitatem tuam comitari digneretur. Te autem enixe cohortamur, ut laeto animo festines gregis tui sacrorum Antistitem adiuvare, praesertim vero Christi ineffabilem amorem et salutare Evangelium hominibus annuntiare, attendens Bonum Pastorem, qui pro ovibus suis salvandis cruces sustinuit passionem (S. Franciscus, Admonitio VI, 1).

Datum Romae, Laterani, die trigesimo mensis Iulii, Anno Domini bismillesimo vicesimo, Pontificatus Nostri octavo.

Franciscus

0 komentarzy:

Dodaj komentarz

Chcesz się przyłączyć do dyskusji?
Feel free to contribute!

Dodaj komentarz

Twój adres email nie zostanie opublikowany. Pola, których wypełnienie jest wymagane, są oznaczone symbolem *